monumenta.ch > Hieronymus > 15
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XIV <<<     >>> XVI

CAPUT XV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Domine Deus, quid dabis mihi? Et ego vado sine liberis: et filius Masec vernaculae meae, hic Damascus Eliezer. Et dixit Abram: Ecce mihi non dedisti semen: et filius vernaculae meae haeres meus erit. Ubi nos habemus, et filius Masec vernaculae meae: in Hebraeo scriptum est, UBEN MESECH BETHI: quod Aquila transtulit, υἱὸς τοῦ ποτίζοντος οἰκίαν μου: id est, filius potum dantis domui meae. Theodotio vero, καὶ υἱὸς τοῦ ἐπὶ τῆς οἰκίας μου: id est, et filius eius, qui super domum meam est. Quod autem dicit, hoc est: Ego sine liberis morior, et filius procuratoris mei, vel villici, qui universa dispensat et distribuit cibaria familiae meae, vocaturque Damascus Eliezer, hic meus haeres erit. Porro Eliezer interpretatur, Deus meus adiutor. Ab hoc aiunt Damascum et conditam, et nuncupatam.
2 Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum. Hoc est, quod paulo ante diximus in Hebraeo haberi: qui eduxi te de UR CHESDIM, id est, de incendio Chaldaeorum.
3 Et posuit ea contra faciem invicem: aves vero non divisit. Descenderunt autem volucres super cadavera et super divisiones eorum, et sedit cum eis Abram. Non pertinet ad praesens opusculum eius expositio sacramenti. Hoc tantum dicimus, quia pro his, quae posuimus, in Hebraeo habet: Et descenderunt volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Illius enim merito saepe de angustiis liberatus est Israel.
4 Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi in Hebraeo THARDEMA, id est, καταφορὰ, legitur, quam supra vertimus in soporem.
5 Generatione autem quarta revertentur huc. Haud dubium quin hi, qui de semine fuerint Abrahae. Quaeritur quomodo in Exodo scriptum sit: Quinta autem generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti. Super quo capitulo parvum volumen edidimus.